Trinity Sunday

Index

A

Exodus 34:4-34:6,34:8-34:9

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, 8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans 9 ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

2 Corinthians 13:11-13:13

11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. 13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

John 3:16-3:18

16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.


B

Deuteronomy 4:32-4:34,4:39-4:40

32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti: 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: 39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Romans 8:14-8:17

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.

Matthew 28:16-28:20

16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.

17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.


C

Proverbs 8:22-8:31

22 Dominus possedit me in initio viarum suarum
antequam quidquam faceret a principio.

23 Ab æterno ordinata sum,
et ex antiquis antequam terra fieret.

24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram:
necdum fontes aquarum eruperant,

25 necdum montes gravi mole constiterant:
ante colles ego parturiebar.

26 Adhuc terram non fecerat, et flumina,
et cardines orbis terræ.

27 Quando præparabat cælos, aderam;
quando certa lege et gyro vallabat abyssos;

28 quando æthera firmabat sursum,
et librabat fontes aquarum;

29 quando circumdabat mari terminum suum,
et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos;
quando appendebat fundamenta terræ:

30 cum eo eram, cuncta componens.
Et delectabar per singulos dies,
ludens coram eo omni tempore,

31 ludens in orbe terrarum;
et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

Romans 5:1-5:5

1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

John 16:12-16:15

12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.


fideidepositum.org