1
Qui conservat legem
multiplicat oblationem.
2
Sacrificium salutare est attendere mandatis,
et discedere ab omni iniquitate.
3
Et propitiationem litare sacrificii super injustitias:
et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.
4
Retribuet gratiam qui offert similaginem:
et qui facit misericordiam offert sacrificium.
5
Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate:
et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
6
Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
7
hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
8
Oblatio justi impinguat altare,
et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
9
Sacrificium justi acceptum est,
et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
10
Bono animo gloriam redde Deo,
et non minuas primitias manuum tuarum.
11
In omni dato hilarem fac vultum tuum,
et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
12
Da Altissimo secundum datum ejus,
et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: 14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: 15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.