1
Noli attendere ad possessiones iniquas,
et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita:
nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2
Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3
et ne dixeris: Quomodo potui?
aut, Quis me subjiciet propter facta mea?
Deus enim vindicans vindicabit.
4
Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste?
Altissimus enim est patiens redditor.
5
De propitiatio peccato noli esse sine metu,
neque adjicias peccatum super peccatum.
6
Et ne dicas: Miseratio Domini magna est,
multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
7
misericordia enim et ira ab illo cito proximant,
et in peccatores respicit ira illius.
8
Non tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem:
9
subito enim veniet ira illius,
et in tempore vindictæ disperdet te.
10
Noli anxius esse in divitiis injustis:
non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
11
Non ventiles te in omnem ventum,
et non eas in omnem viam:
sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12
Esto firmus in via Domini,
et in veritate sensus tui et scientia:
et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,
et cum sapientia proferas responsum verum.
14
Si est tibi intellectus, responde proximo:
sin autem, sit manus tua super os tuum,
ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15
Honor et gloria in sermone sensati:
lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16
Non appelleris susurro,
et lingua tua ne capiaris et confundaris:
17
super furem enim est confusio et pœnitentia,
et denotatio pessima super bilinguem:
susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18
Justifica pusillum
et magnum similiter.
1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.
13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. 14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.