5th Sunday of Ordinary Time

Index

A

Isaiah 58:7-58:10

7 frange esurienti panem tuum,

et egenos vagosque induc in domum tuam;
cum videris nudum, operi eum,
et carnem tuam ne despexeris.

8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum;
et sanitas tua citius orietur,
et anteibit faciem tuam justitia tua,
et gloria Domini colliget te.

9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;
clamabis, et dicet: Ecce adsum.
Si abstuleris de medio tui catenam,
et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;

10 cum effuderis esurienti animam tuam,
et animam afflictam repleveris,
orietur in tenebris lux tua,
et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

1 Corinthians 2:1-2:5

1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: 4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Matthew 5:13-5:16

13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.


B

Job 7:1-7:4,7:6-7:7

1 Militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercenarii dies ejus.

2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,

3 sic et ego habui menses vacuos,
et noctes laboriosas enumeravi mihi.

4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
et rursum expectabo vesperam,
et replebor doloribus usque ad tenebras.

6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.

7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat bona.

1 Corinthians 9:16-9:19,9:22-9:23

16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.

Mark 1:29-1:39

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: 33 et erat omnis civitas congregata ad januam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. 39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.


C

Isaiah 6:1-6:2,6:3-6:8

1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. 2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant:

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum;
plena est omnis terra gloria ejus.

4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5 Et dixi:

Væ mihi, quia tacui,
quia vir pollutus labiis ego sum,
et in medio populi polluta labia habentis ego habito,
et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.

6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7 et tetigit os meum, et dixit:

Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.

8 Et audivi vocem Domini dicentis:

Quem mittam?
et quis ibit nobis?

Et dixi:

Ecce ego, mitte me.

1 Corinthians 15:1-15:11

1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.

Luke 5:1-5:11

1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5 Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: 10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.


fideidepositum.org