1 Caritas fraternitatis maneat in vobis, 2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. 5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: 6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.
2 Et quasi adeps separatus a carne,
sic David a filiis Israël.
3
Cum leonibus lusit quasi cum agnis,
et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
4
Numquid non occidit gigantem,
et abstulit opprobrium de gente?
5
In tollendo manum,
saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ:
6
nam invocavit Dominum omnipotentem,
et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello,
et exaltare cornu gentis suæ.
7
Sic in decem millibus glorificavit eum:
et laudavit eum in benedictionibus Domini,
in offerendo illi coronam gloriæ:
8
contrivit enim inimicos undique,
et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem:
contrivit cornu ipsorum usque in æternum.
9
In omni opere dedit confessionem Sancto,
et Excelso in verbo gloriæ.
10
De omni corde suo laudavit Dominum:
et dilexit Deum, qui fecit illum,
et dedit illi contra inimicos potentiam:
11
et stare fecit cantores contra altare,
et in sono eorum dulces fecit modos.
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. 15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: 23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.