10
Mulierem fortem quis inveniet?
procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11
Confidit in ea cor viri sui,
et spoliis non indigebit.
12
Reddet ei bonum, et non malum,
omnibus diebus vitæ suæ.
13
Quæsivit lanam et linum,
et operata est consilia manuum suarum.
19
Manum suam misit ad fortia,
et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20
Manum suam aperuit inopi,
et palmas suas extendit ad pauperem.
30
Fallax gratia, et vana est pulchritudo:
mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31
Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera ejus.
1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: 3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. 17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. 21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: 25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: 27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. 30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. 2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. 3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: 25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: 29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. 31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen. 2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. 9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. 10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum: 18 et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.