10 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra.
11 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum. 12 In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. 13 Et bonus visus est sermo in oculis eorum. 14 Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium. 15 Et ædificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum: 41 Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. 42 Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum.
43 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. 54 Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare. 57 Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras: 62 Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare. 64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.
1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit. 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
4 Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: 1 Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: 2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. 4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. 5 Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. 39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. 42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.