Wednesday in the Thirty-Second Week of Ordinary Time

Index

Year I

Wisdom 6:1-6:11

1 Melior est sapientia quam vires,
et vir prudens quam fortis.

2 Audite ergo, reges, et intelligite;
discite, judices finium terræ.

3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines,
et placetis vobis in turbis nationum.

4 Quoniam data est a Domino potestas vobis,
et virtus ab Altissimo:
qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.

5 Quoniam cum essetis ministri regni illius,
non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,
neque secundum voluntatem Dei ambulastis.

6 Horrende et cito apparebit vobis,
quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.

7 Exiguo enim conceditur misericordia;
potentes autem potenter tormenta patientur.

8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,
nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,
quoniam pusillum et magnum ipse fecit,
et æqualiter cura est illi de omnibus.

9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio.

10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei:
ut discatis sapientiam, et non excidatis.

11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur;
et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.


Year II

Titus 3:1-3:7

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.


Luke 17:11-17:19

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: 13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.


fideidepositum.org