23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,
et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
24
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
25
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
1
Justorum autem animæ in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum mortis.
2
Visi sunt oculis insipientium mori,
et æstimata est afflictio exitus illorum,
3
et quod a nobis est iter exterminium;
illi autem sunt in pace:
4
etsi coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est.
5
In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,
quoniam Deus tentavit eos,
et invenit illos dignos se.
6
Tamquam aurum in fornace probavit illos,
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
et in tempore erit respectus illorum.
7
Fulgebunt justi
et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
8
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9
Qui confidunt in illo intelligent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam donum et pax est electis ejus.
1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam: 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, 5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. 6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. 7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, 8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: 8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.