Thursday in the Thirty-Second Week of Ordinary Time

Index

Year I

Wisdom 7:22-8:1

22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ,
sanctus, unicus, multiplex, subtilis,
disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,
suavis, amans bonum, acutus,
quem nihil vetat, benefaciens,

23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens,
et qui capiat omnes spiritus,
intelligibilis, mundus, subtilis.

24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia:
attingit autem ubique propter suam munditiam.

25 Vapor est enim virtutis Dei,
et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,
et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:

26 candor est enim lucis æternæ,
et speculum sine macula Dei majestatis,
et imago bonitatis illius.

27 Et cum sit una, omnia potest;
et in se permanens omnia innovat:
et per nationes in animas sanctas se transfert;
amicos Dei et prophetas constituit.

28 Neminem enim diligit Deus,
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.

29 Est enim hæc speciosior sole,
et super omnem dispositionem stellarum:
luci comparata, invenitur prior.

30 Illi enim succedit nox;
sapientiam autem non vincit malitia.

1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter.


Year II

Philemon 7-20

7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: 9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: 10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: 16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: 20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.


Luke 17:20-17:25

20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.


fideidepositum.org