29th Sunday of Ordinary Time

Index

A

Isaiah 45:1,45:4-45:6

1 Hæc dicit Dominus christo meo Cyro,
cujus apprehendi dexteram,
ut subjiciam ante faciem ejus gentes,
et dorsa regum vertam,
et aperiam coram eo januas,
et portæ non claudentur:

4 propter servum meum Jacob,
et Israël, electum meum;
et vocavi te nomine tuo:
assimilavi te, et non cognovisti me.

5 Ego Dominus, et non est amplius;
extra me non est deus;
accinxi te, et non cognovisti me:

6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente,
quoniam absque me non est:
ego Dominus, et non est alter:

1 Thessalonians 1:1-1:5

1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax.

Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, 3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: 5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.

Matthew 22:15-22:21

15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? 21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.


B

Isaiah 53:10-53:11

10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.

Si posuerit pro peccato animam suam,
videbit semen longævum,
et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

11 Pro eo quod laboravit anima ejus,
videbit et saturabitur.
In scientia sua justificabit
ipse justus servus meus multos,
et iniquitates eorum ipse portabit.

Hebrews 4:14-4:16

14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Mark 10:35-10:45

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.


C

Exodus 17:8-17:13

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. 9 Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. 10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. 12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. 13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

2 Timothy 3:14-4:2

14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. 1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: 2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

Luke 18:1-18:8

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: 5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?


fideidepositum.org