18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. 55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. 56 Hypocritæ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? 57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.