Monday in the Twenty-Eighth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Romans 1:1-1:7

1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, 2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: 5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, 6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: 7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.


Year II

Galatians 4:22-4:24,4:26-4:27

22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. 27 Scriptum est enim:

Lætare, sterilis, quæ non paris;
erumpe et clama, quæ non parturis:
quia multi filii desertæ,
magis quam ejus quæ habet virum.


Luke 11:29-11:32

29 Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. 32 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.


fideidepositum.org