Friday in the Twenty-Eighth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Romans 4:1-4:8

1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:

7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.

8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.


Year II

Ephesians 1:11-1:14

11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: 12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.


Luke 12:1-12:7

1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.

4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? 7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.


fideidepositum.org