Thursday in the Twenty-Seventh Week of Ordinary Time

Index

Year I

Malachi 3:13-3:20

13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. 14 Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? 15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. 16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. 17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. 18 Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.


Year II

Galatians 3:1-3:5

1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? 2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?


Luke 11:5-11:13

5 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, 7 et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. 8 Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. 9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?


fideidepositum.org