1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. 2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis: 3 et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni? 4 Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli, 5 et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam. 6 Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus. 7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam: 8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
1 Et respondens Job, ait:
2
Vere scio quod ita sit,
et quod non justificetur homo compositus Deo.
3
Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
4
Sapiens corde est, et fortis robore:
quis restitit ei, et pacem habuit?
5
Qui transtulit montes, et nescierunt
hi quos subvertit in furore suo.
6
Qui commovet terram de loco suo,
et columnæ ejus concutiuntur.
7
Qui præcipit soli, et non oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo.
8
Qui extendit cælos solus,
et graditur super fluctus maris.
9
Qui facit Arcturum et Oriona,
et Hyadas et interiora austri.
10
Qui facit magna, et incomprehensibilia,
et mirabilia, quorum non est numerus.
11
Si venerit ad me, non videbo eum;
si abierit, non intelligam.
12
Si repente interroget, quis respondebit ei?
vel quis dicere potest: Cur ita facis?
14
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,
et loquar verbis meis cum eo?
15
qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo:
sed meum judicem deprecabor.
16
Et cum invocantem exaudierit me,
non credo quod audierit vocem meam.
57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. 58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. 61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. 62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.