20 Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: 21 et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. 22 Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. 23 Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, 2 et locutus est:
3
Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
11
Quare non in vulva mortuus sum?
egressus ex utero non statim perii?
12
Quare exceptus genibus?
cur lactatus uberibus?
13
Nunc enim dormiens silerem,
et somno meo requiescerem
14
cum regibus et consulibus terræ,
qui ædificant sibi solitudines;
15
aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas argento;
16
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
17
Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
20
Quare misero data est lux,
et vita his qui in amaritudine animæ sunt:
21
qui expectant mortem, et non venit,
quasi effodientes thesaurum;
22
gaudentque vehementer
cum invenerint sepulchrum?
23
viro cujus abscondita est via
et circumdedit eum Deus tenebris?
51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? 55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.