5
Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël:
6
venundati estis gentibus non in perditionem:
sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,
traditi estis adversariis.
7
Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,
immolantes dæmoniis, et non Deo.
8
Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,
et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
9
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit:
Audite, confines Sion:
adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
10
Vidi enim captivitatem populi mei,
filiorum meorum et filiarum,
quam superduxit illis Æternus.
11
Nutrivi enim illos cum jucunditate;
dimisi autem illos cum fletu et luctu.
12
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam:
a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,
quia declinaverunt a lege Dei.
27
Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum:
erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
28
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,
decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
29
qui enim induxit vobis mala,
ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
1 Respondens autem Job Domino, dixit:
2
Scio quia omnia potes,
et nulla te latet cogitatio.
3
Quis est iste qui celat consilium absque scientia?
ideo insipienter locutus sum,
et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
5
Auditu auris audivi te:
nunc autem oculus meus videt te.
6
Idcirco ipse me reprehendo,
et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. 13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. 14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. 15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. 16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.