Thursday in the Twenty-Fourth Week of Ordinary Time

Index

Year I

1 Timothy 4:1-4:16

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11 Præcipe hæc, et doce. 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.


Year II

1 Corinthians 15:1-15:11

1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.


Luke 7:36-7:50

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43 Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? 50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.


fideidepositum.org