1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis?
Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? 5 ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. 6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. 9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. 39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. 40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. 41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. 43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. 44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.