1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, 4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: 5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: 6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. 7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. 8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. 2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: 3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. 8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. 9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. 12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.