6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem. 7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. 9 Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. 11 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? 12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. 13 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. 15 Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus:
Hæc dicit Dominus Deus:
Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos!
nonne greges a pastoribus pascuntur?
3
Lac comedebatis,
et lanis operiebamini,
et quod crassum erat occidebatis:
gregem autem meum non pascebatis.
4
Quod infirmum fuit non consolidastis,
et quod ægrotum non sanastis:
quod confractum est non alligastis,
et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quæsistis:
sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
5
Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor:
et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,
et dispersæ sunt.
6
Erraverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso:
et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,
et non erat qui requireret:
non erat, inquam, qui requireret.
7
Propterea, pastores, audite verbum Domini.
8
Vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,
et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor:
neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,
sed pascebant pastores semetipsos,
et greges meos non pascebant:
9
propterea, pastores, audite verbum Domini.
10
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse super pastores:
requiram gregem meum de manu eorum,
et cessare faciam eos,
ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos:
et liberabo gregem meum de ore eorum,
et non erit ultra eis in escam.
11
Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse requiram oves meas,
et visitabo eas.
1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? 7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.