Saturday in the Second Week of Ordinary Time

Index

Year I

Hebrews 9:2-9:3,9:11-9:14

2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?


Year II

2 Samuel 1:1-1:4,1:11-1:12,1:19,1:23-1:27

1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. 4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, 12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.

19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt:
quomodo ceciderunt fortes?

23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi:
aquilis velociores, leonibus fortiores.

24 Filiæ Israël, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.

25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio?
Jonathas in excelsis tuis occisus est?

26 Doleo super te, frater mi Jonatha,
decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum,
ita ego te diligebam.

27 Quomodo ceciderunt robusti,
et perierunt arma bellica?


Mark 3:20-3:21

20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.


fideidepositum.org