32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti: 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum. 36 De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis: 37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. 39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
1
Ascendit qui dispergat coram te,
qui custodiat obsidionem:
contemplare viam, conforta lumbos,
robora virtutem valde.
3
Clypeus fortium ejus ignitus,
viri exercitus in coccineis;
igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,
et agitatores consopiti sunt.
1
Væ civitas sanguinum,
universa mendacii dilaceratione plena!
non recedet a te rapina.
2
Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis,
et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
3
et micantis gladii, et fulgurantis hastæ,
et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ;
nec est finis cadaverum,
et corruent in corporibus suis.
6
Et projiciam super te abominationes,
et contumeliis te afficiam,
et ponam te in exemplum.
7
Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te,
et dicet: Vastata est Ninive.
Quis commovebit super te caput?
unde quæram consolatorem tibi?
24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.