22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. 23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant, 24 mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. 26 Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. 28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? 29 Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. 30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. 31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. 32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me;
principes exstiterunt, et non cognovi:
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent.
5
Projectus est vitulus tuus, Samaria;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari?
6
Quia ex Israël et ipse est:
artifex fecit illum, et non est deus;
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7
Quia ventum seminabunt,
et turbinem metent:
culmus stans non est in eo;
germen non faciet farinam:
quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
11
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum;
factæ sunt ei aræ in delictum.
12
Scribam ei multiplices leges meas,
quæ velut alienæ computatæ sunt.
13
Hostias offerent,
immolabunt carnes et comedent,
et Dominus non suscipiet eas:
nunc recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum:
ipsi in Ægyptum convertentur.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. 33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. 34 Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones.
35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. 36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.