29 Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. 15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. 2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant:
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum;
plena est omnis terra gloria ejus.
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5 Et dixi:
Væ mihi, quia tacui,
quia vir pollutus labiis ego sum,
et in medio populi polluta labia habentis ego habito,
et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7 et tetigit os meum, et dixit:
Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
8 Et audivi vocem Domini dicentis:
Quem mittam?
et quis ibit nobis?
Et dixi:
Ecce ego, mitte me.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.