Monday in the Fourteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Genesis 28:10-28:22

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. 11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. 12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, 13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. 14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. 15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi. 16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. 17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. 19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. 20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, 22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.


Year II

Hosea 2:16,2:17-2:18,2:21-2:22

16 Et erit in die illa, ait Dominus:

vocabit me, Vir meus,
et non vocabit me ultra Baali.

17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus,
et non recordabitur ultra nominis eorum.

18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri,
et cum volucre cæli, et cum reptili terræ;
et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra,
et dormire eos faciam fiducialiter.

21 Et erit in die illa:
exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos,
et illi exaudient terram.

22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum,
et hæc exaudient Jezrahel.


Matthew 9:18-9:26

18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. 21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: 24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella. 26 Et exiit fama hæc in universam terram illam.


fideidepositum.org