5 cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. 11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. 14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. 16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19 Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis;
et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15
Odite malum et diligite bonum,
et constituite in porta judicium:
si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
21
Odi, et projeci festivitates vestras,
et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
22
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,
non suscipiam;
et vota pinguium vestrorum non respiciam.
23
Aufer a me tumultum carminum tuorum;
et cantica lyræ tuæ non audiam.
24
Et revelabitur quasi aqua judicium,
et justitia quasi torrens fortis.
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.