15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. 16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. 17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. 18 Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi, 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: 20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? 21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. 22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. 23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: 25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. 26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. 27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, 28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
1
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël,
super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens:
2
Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ;
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
3
Numquid ambulabunt duo pariter,
nisi convenerit eis?
4
numquid rugiet leo in saltu,
nisi habuerit prædam?
numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,
nisi aliquid apprehenderit?
5
numquid cadet avis in laqueum terræ
absque aucupe?
numquid auferetur laqueus de terra
antequam quid ceperit?
6
si clanget tuba in civitate,
et populus non expavescet?
si erit malum in civitate,
quod Dominus non fecerit?
7
Quia non facit Dominus Deus verbum,
nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
8
Leo rugiet, quis non timebit?
Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
11
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,
et facti estis quasi torris raptus ab incendio:
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
12
Quapropter hæc faciam tibi, Israël:
postquam autem hæc fecero tibi,
præparare in occursum Dei tui, Israël.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. 26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?