12th Sunday of Ordinary Time

Index

A

Jeremiah 20:10-20:13

10 Audivi enim contumelias multorum,

et terrorem in circuitu:
Persequimini, et persequamur eum,
ab omnibus viris qui erant pacifici mei,
et custodientes latus meum:
si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,
et consequamur ultionem ex eo.

11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis:
idcirco qui persequuntur me cadent,
et infirmi erunt:
confundentur vehementer,
quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,
quod numquam delebitur.

12 Et tu, Domine exercituum, probator justi,
qui vides renes et cor,
videam, quæso, ultionem tuam ex eis:
tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino,
laudate Dominum,
quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

Romans 5:12-5:15

12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. 15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.

Matthew 10:26-10:33

26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.


B

Job 38:1,38:8-38:11

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens;

9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?

10 Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,

11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.

2 Corinthians 5:14-5:17

14 Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: 15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. 17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.

Mark 4:35-4:41

35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? 39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?


C

Zechariah 12:10-12:11

10 Et effundam super domum David

et super habitatores Jerusalem
spiritum gratiæ et precum:
et aspicient ad me quem confixerunt,
et plangent eum planctu quasi super unigenitum,
et dolebunt super eum,
ut doleri solet in morte primogeniti.

11 In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem,
sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.

Galatians 3:23-3:29

23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. 24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

Luke 9:18-9:24

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? 19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. 20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. 21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, 22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.


fideidepositum.org