1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. 3 Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: 4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. 6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. 7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. 8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. 10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. 11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. 12 Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? 13 Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? 14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. 15 Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
2
omnia speciosa Jacob:
destruxit in furore suo
munitiones virginis Juda,
et dejecit in terram;
polluit regnum et principes ejus.
10
senes filiæ Sion;
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis:
abjecerunt in terram capita sua
virgines Jerusalem.
11
conturbata sunt viscera mea;
effusum est in terra jecur meum
super contritione filiæ populi mei,
cum deficeret parvulus et lactens
in plateis oppidi.
12
Ubi est triticum et vinum?
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
13
filia Jerusalem?
cui exæquabo te, et consolabor te,
virgo, filia Sion?
magna est enim velut mare contritio tua:
quis medebitur tui?
14
falsa et stulta;
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut te ad pœnitentiam provocarent;
viderunt autem tibi assumptiones falsas,
et ejectiones.
18
super muros filiæ Sion:
Deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem;
non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
19
in principio vigiliarum;
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini:
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
Ipse infirmitates nostras accepit:
et ægrotationes nostras portavit.