1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: 2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. 4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. 5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. 6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? 8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. 11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
1
Et surrexit Elias propheta quasi ignis,
et verbum ipsius quasi facula ardebat.
2
Qui induxit in illos famem:
et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt:
non enim poterant sustinere præcepta Domini.
3
Verbo Domini continuit cælum,
et dejecit de cælo ignem ter.
4
Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis.
Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
5
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis,
in verbo Domini Dei:
6
qui dejecisti reges ad pernicem,
et confregisti facile potentiam ipsorum,
et gloriosos de lecto suo:
7
qui audis in Sina judicium,
et in Horeb judicia defensionis:
8
qui ungis reges ad pœnitentiam,
et prophetas facis successores post te:
9
qui receptus es in turbine ignis,
in curru equorum igneorum:
10
qui scriptus es in judiciis temporum,
lenire iracundiam Domini,
conciliare cor patris ad filium,
et restituere tribus Jacob.
11
Beati sunt qui te viderunt,
et in amicitia tua decorati sunt.
12
Nam nos vita vivimus tantum:
post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
13
Elias quidem in turbine tectus est,
et in Eliseo completus est spiritus ejus:
in diebus suis non pertimuit principem,
et potentia nemo vicit illum:
14
nec superavit illum verbum aliquod,
et mortuum prophetavit corpus ejus.
15
In vita sua fecit monstra,
et in morte mirabilia operatus est.
7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum.
10
Adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.