11th Sunday of Ordinary Time

Index

A

Exodus 19:2-19:6

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: 4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra: 6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

Romans 5:6-5:11

6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

Matthew 9:36-10:8

36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, 3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, 4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: 6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. 7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.


B

Ezekiel 17:22-17:24

22 Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. 23 In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit: 24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

2 Corinthians 5:6-5:10

6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino 7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): 8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. 9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

Mark 4:25-4:34

25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, 27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: 32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: 34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.


C

2 Samuel 12:7-12:10,12:13

7 Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul, 8 et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. 9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua. 13 Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris.

Galatians 2:16,2:19-2:21

16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. 20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Luke 7:36-8:3

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43 Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? 50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, 2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmantibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, 3 et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.


fideidepositum.org