Wednesday in the First Week of Ordinary Time

Index

Year I

Hebrews 2:14-2:18

14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.


Year II

1 Samuel 3:1-3:10,3:19-3:20

1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. 6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. 8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, 9 et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. 10 Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. 19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. 20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.


Mark 1:29-1:30

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.


fideidepositum.org