12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus, 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. 4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. 8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? 9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. 17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. 35 Et lacrimatus est Jesus. 36 Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? 38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. 40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. 43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. 45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
31 Ecce dies venient, dicit Dominus,
et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,
32
non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum
ut educerem eos de terra Ægypti,
pactum quod irritum fecerunt:
et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33
Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël
post dies illos, dicit Dominus:
dabo legem meam in visceribus eorum,
et in corde eorum scribam eam,
et ero eis in Deum,
et ipsi erunt mihi in populum:
34
et non docebit ultra vir proximum suum
et vir fratrem suum,
dicens: Cognosce Dominum:
omnes enim cognoscent me,
a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus:
quia propitiabor iniquitati eorum,
et peccati eorum non memorabor amplius.
7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. 8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: 9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22 Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: 28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. 29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. 31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
16 Hæc dicit Dominus,
qui dedit in mari viam,
et in aquis torrentibus semitam;
17
qui eduxit quadrigam et equum,
agmen et robustum:
simul obdormierunt, nec resurgent;
contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
18
Ne memineritis priorum,
et antiqua ne intueamini.
19
Ecce ego facio nova,
et nunc orientur, utique cognoscetis ea:
ponam in deserto viam,
et in invio flumina.
20
Glorificabit me bestia agri,
dracones, et struthiones:
quia dedi in deserto aquas,
flumina in invio,
ut darem potum populo meo, electo meo.
21
Populum istum formavi mihi:
laudem meam narrabit.
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.
1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti: 2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, 4 et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. 7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? 11 Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.