8
Hæc dicit Dominus:
In tempore placito exaudivi te,
et in die salutis auxiliatus sum tui:
et servavi te, et dedi te in fœdus populi,
ut suscitares terram,
et possideres hæreditates dissipatas;
9
ut diceres his qui vincti sunt: Exite,
et his qui in tenebris: Revelamini.
Super vias pascentur,
et in omnibus planis pascua eorum.
10
Non esurient neque sitient,
et non percutiet eos æstus et sol,
quia miserator eorum reget eos,
et ad fontes aquarum potabit eos.
11
Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitæ meæ exaltabuntur.
12
Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra australi.
13
Laudate, cæli, et exsulta, terra;
jubilate, montes, laudem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
et pauperum suorum miserebitur.
14
Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei.
15
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui?
Etsi illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
Respondit itaque Jesus, et dixit eis: 19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: 27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.