Tuesday in the Third Week of Lent

Index

Daniel 3:25,3:34-3:43

25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:

34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum,
et ne dissipes testamentum tuum:

35 neque auferas misericordiam tuam a nobis,
propter Abraham, dilectum tuum,
et Isaac, servum tuum,
et Israël, sanctum tuum,

36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum
sicut stellas cæli,
et sicut arenam quæ est in littore maris;

37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes,
sumusque humiles in universa terra hodie
propter peccata nostra.

38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta,
neque holocaustum, neque sacrificium,
neque oblatio, neque incensum,
neque locus primitiarum coram te,

39 ut possimus invenire misericordiam tuam,
sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum,
et sicut in millibus agnorum pinguium,
sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi,
quoniam non est confusio confidentibus in te.

41 Et nunc sequimur te in toto corde;
et timemus te, et quærimus faciem tuam.

42 Nec confundas nos,
sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam,
et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

43 Et erue nos in mirabilibus tuis,
et da gloriam nomini tuo, Domine;

Matthew 18:21-18:35

21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. 23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. 26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: 33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.


fideidepositum.org