1
In tribulatione sua mane consurgent ad me:
Venite, et revertamur ad Dominum,
2
quia ipse cepit, et sanabit nos;
percutiet, et curabit nos.
3
Vivificabit nos post duos dies;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4
Quid faciam tibi, Ephraim?
quid faciam tibi, Juda?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
5
Propter hoc dolavi in prophetis;
occidi eos in verbis oris mei:
et judicia tua quasi lux egredientur.
6
Quia misericordiam volui, et non sacrificium;
et scientiam Dei plus quam holocausta.
19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!