10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo,
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam,
et germinare eam facit,
et dat semen serenti,
et panem comedenti:
11
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quæcumque volui,
et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum.
10
Adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.