Monday in the First Week of Lent

Index

Leviticus 19:1-19:2,19:11-19:18

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. 11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. 12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. 14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. 15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. 16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

Matthew 25:31-25:46

31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: 33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: 35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: 36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? 39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? 40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: 42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: 43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. 44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? 45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.


fideidepositum.org