4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5
Priusquam te formarem in utero, novi te,
et antequam exires de vulva, sanctificavi te,
et prophetam in gentibus dedi te.
6 Et dixi:
A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,
quia puer ego sum.
7 Et dixit Dominus ad me:
Noli dicere: Puer sum:
quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,
et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
8
Ne timeas a facie eorum,
quia tecum ego sum ut eruam te,
dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me:
Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10
ecce constitui te hodie
super gentes et super regna,
ut evellas, et destruas,
et disperdas, et dissipes,
et ædifices, et plantes.
8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: 9 reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. 10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.