Tuesday in Holy Week

Index

Isaiah 49:1-49:6

1 Audite, insulæ,
et attendite, populi de longe:
Dominus ab utero vocavit me;
de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.

2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suæ protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam:
in pharetra sua abscondit me.

3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël,
quia in te gloriabor.

4 Et ego dixi: In vacuum laboravi;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi:
ergo judicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.

5 Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Jacob ad eum,
et Israël non congregabitur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.

6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Jacob,
et fæces Israël convertendas:
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea
usque ad extremum terræ.

John 13:21-13:33,13:36-13:38

21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. 36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.


fideidepositum.org