1
Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et prædicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem;
2
ut prædicarem annum placabilem Domino,
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
3
ut ponerem lugentibus Sion,
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu mœroris;
et vocabuntur in ea fortes justitiæ,
plantatio Domini ad glorificandum.
6
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini:
Ministri Dei nostri, dicetur vobis,
fortitudinem gentium comedetis,
et in gloria earum superbietis.
8
Quia ego Dominus diligens judicium,
et odio habens rapinam in holocausto;
et dabo opus eorum in veritate,
et fœdus perpetuum feriam eis.
9
Et scient in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes qui viderint eos cognoscent illos,
quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. 8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. 17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, 19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.