Palm Sunday

Index

A

Matthew 21:1-21:11

1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

5 Dicite filiæ Sion:
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.

6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

Isaiah 50:4-50:7

4 Dominus dedit mihi
linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane,
mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.

5 Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico:
retrorsum non abii.

6 Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus;
faciem meam non averti ab increpantibus
et conspuentibus in me.

7 Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.

Matthew 26:14-26:27,26:66

14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. 27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. 66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.


B

Mark 11:1-11:10 (Option 1 of 2)

1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.

John 12:12-12:16 (Option 2 of 2)

12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. 16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

Isaiah 50:4-50:7

4 Dominus dedit mihi
linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane,
mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.

5 Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico:
retrorsum non abii.

6 Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus;
faciem meam non averti ab increpantibus
et conspuentibus in me.

7 Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.

Philippians 2:6-2:11

6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Mark 14:1-15:47

1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: 7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. 8 Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. 9 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? 15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. 27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. 34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? 62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? 64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. 71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. 19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: 41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), 43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.


C

Luke 19:28-19:40

28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? 34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

Isaiah 50:4-50:7

4 Dominus dedit mihi
linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane,
mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.

5 Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico:
retrorsum non abii.

6 Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus;
faciem meam non averti ab increpantibus
et conspuentibus in me.

7 Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.

Philippians 2:6-2:11

6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Luke 22:14-23:56

14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. 20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. 23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. 25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: 28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. 33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: 35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? 36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. 46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. 48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. 57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. 59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. 60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. 62 Et egressus foras Petrus flevit amare.

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. 71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu: 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.


fideidepositum.org