11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: 12 et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant. 14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. 15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. 1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.