Friday in the Fifth Week of Easter

Index

Acts 15:22-15:31

22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: 23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

John 15:12-15:17

12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. 15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.


fideidepositum.org