Tuesday in the Fourth Week of Easter

Index

Acts 11:19-11:26

19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. 21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.

John 10:22-10:30

22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. 25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus.


fideidepositum.org