26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. 29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.