Saturday in the First Week of Easter

Index

Acts 4:13-4:21

13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. 20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

Mark 16:9-16:15

9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. 14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.


fideidepositum.org