11 Ecce Dominus auditum fecit
in extremis terræ:
Dicite filiæ Sion:
Ecce Salvator tuus venit;
ecce merces ejus cum eo,
et opus ejus coram illo.
12
Et vocabunt eos, Populus sanctus,
redempti a Domino;
tu autem vocaberis, Quæsita civitas,
et non Derelicta.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.